monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 10, 25
VIII KAL. Passio martyrum Christi Chrysanti et Dariae, qui sub specie coniugii castitatem servaverunt perpetuam. Nam Chrysantus Dariam a gentilitatis errore et magica superstitione convertit ad fidem Christi, et sic inter varia tormenta, quae a Numeriano imperatore primum Claudius tribunus poenis eos afficiebat, sed per virtutem Dei et orationes sanctorum conversus est ad fidem Christi, qui etiam martyr Christi simul cum uxore et liberis meruit fieri. Postea vero per Celerianum quemdam carcere et poenis traditi, et ad extremum in foveam profundam submersi, sanctas animas ad coelestia regna miserunt. Similiter eodem die Crispinus et Crispinianus sub Maximiano et Diocletiano imperatoribus in Suessionis civitate per Ritiovarum tyrannum Christi martyres effecti sunt. Nam idem Ritiovarus praeclaros martyres extensos ad trocleas caedere fustibus iussit. Deinde iussit sudes in ungulis eorum mitti, et loros singulos de dorso tolli, sed ab hac poena divino auxilio liberati sunt. Tunc Ritiovarus, furore insaniens, molas ad singulorum colla iubet suspendi, et hiemis tempore in fluvio cuius vocabalum est Axona, velut sub glacie demergi; at illi, scuto divinae protecti virtutis, dicebant laeti: Supra aquam refectionis educabis nos, Domine ; sed famulante creatura sua Deo, martyres eius nec aqua mergere, nec petra premere, nec frigus potuit stringere; sed potius quasi aestivis lavacris delectati, proiecto molari onere, ad alteram natantes illaesi pervenerunt fluminis ripam. Hoc viso Ritiovarus miraculo, instigante diabolo exagitatus ira, iussit eos rursus vinctos custodire, et plumbum iniectum igni liquefieri, in quo martyres sanctos consumendos demergeret: sed quos quia Christi dextera protegebat invicta, illaesos reddidit ignis: quibus haec operantibus exsiliens gutta plumbi ferventis in oculum Ritiovari, gravi illum dolore crucians, excaecavit: at is fremens, insania possessus, dum medelam corporis animaeque debuit implorare, mortem sibi acceleravit insaniens. Nam picem, adipem oleumque simul iussit fervere, et sanctos denuo martyres in eam praecipitari, quasi consumendos poena praecepit. At ubi ministri obtemperantes perfecerunt cuncta quae sibi ab impio fuerunt imperata, sancti martyres, spei suae immobiliter incumbentes, alacres fiducialiter Deo in oratione dixerunt: 'Potens es, Domine Deus noster, de illatis nos ab impio liberare tormentis. Et sicut nos voluisti per confessionem tui sancti nominis pati, ita ad confusionem diaboli et satellitum eius ab hac etiam poena illaesos educere.' Mox oratione finita, eduxit eos angelus Domini sine dolore ab igne. Tunc videns se inimicus nihil illatis adversum Christi martyres praevaluisse suppliciis, sese concite furens Ritiovarus praecipitavit in ignem, et ita morte pessima vitam finivit indignam. Nam Maximianus, mox audita satellitis sui Ritiovari perditione, utrumque Crispinum videlicet ac Crispinianum gladio punire praecepit, qui iam iamque imminente cervicibus suis gladio gratiarum Domino actionem persolventes, vitam praesentem felici morte finierunt. Ipso die Romae, via Salaria, quadraginta sex militum, qui simul baptizati a Dionysio papa, et mox, iubente Claudio imperatore, decollati sunt. Ibi sunt et alii martyres centum viginti unus, inter quos fuerunt quatuor milites Christi, Theodosius, Lucius, Marcus et Petrus. Scriptum in passione sancti Sixti.